monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Epistolae, 194, 10, 46, 5
Sicut ergo audiunt Dominum dicentem, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Ioan. III, 5), propter quod eos baptizandos esse concedunt; sic audiant eumdem Dominum dicentem, Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16): quia sicut eos renasci per ministerium baptizantium, ita etiam credere per corda et ora confitentium confitentur.